VENATORIA Galea

VENATORIA Galea
VENATORIA Galea
apud C. Nepotem, Datame, c. 3. Gerens in capite galeam venatoriam: quae videl. ad terrorem hirsutis pellibus recta erat, ut loquitur Vegetius, l. 2. c. 16. Sic videas passim nummos antiquos, ubi in capitibus exuviae caprarum, arietum, elephantorum, Galeas certe ex diversorum animalium pellibus fuisse confectas olim, probat etiam Scaliger, Coniectaneis suis ad Varronem, et diximus suô locô. Atque haec eadem fuit cum venatoria Nepotis. Vide quoque Iust. Lipsium, ad Polybium, l. 3. Commentar. de Militia Romana.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”